BIBLIOTHECARIUS

BIBLIOTHECARIUS
BIBLIOTHECARIUS
in Palatio Regum Franciae dignitas fuit olim, quam sub Carolo M. obtinuiste Gervardum, auctor est Einhardus Abbas de Transtat. Marcellini et Petri Martyrum, ubi eum fuisse ait Palatii Bibliothecarium et Palatinorum operum ac structur arum praefectum. Sic Ebonem, Archiepiscopum Remensem a Ludovico Pio, dum adhuc Aquitanicum Regnum, Carolô M. superstite, Bibliothecarium fuiste constitutum, memorat Carolus C: in Ep. ad Nicolaum Pontif. Rom. in Synodo Ticinensi A. C. 876. subscripsit Hilduinus Abbas S. Dionysii et Pibliothecarius, scil. Caroli Calvi. Dicitur autem Bibliotheca ista Regia Armarium Palatii, in Ep. Ludovici Pii ad Magnum Archiepiscopem Senonensem etc. Apud Pontifices Romanos, qui Bibliothecae, quam Bibliothecam Cubiculi vocat Gregorius M. in Sacramentar. vocatur Bibliothecarius Ecclesiae Romanae. Vide Austasium Biblioth. in Gregorio II. et Annales Bertinianos de eodem Anstasio ad A. C. 868. Cuiusmodi munus non alius olim, quam Vice-Cancellarius, obiit, usque ad Papinianum Episcopum Parmensem, qui postremus utramque dignitatem tenuit, sub Bonifacio VIII. Benedicto II. et Clemente V. Post eum namque, Romanâ Curiâ trans Alpes a Clemente traductâ, novâque Bibliothecâ Avenione constitutâ, nullus amplius Vice-cancellarius Ecclesiae Lateranensi praefuit, munereque hôc a Bibliothecariatu avulsô, factus est novus Vice-cancellarius, qui Bibliothecarius non essen. Quemadmodum tandem Sixtus IV. de novo exstructâ in Vaticano Bibliothecâ, officium Bibliothecarii etiam a Sacristae munere, cui hactenus adiunctum fuerat, distinxit. Vide Onuph. Panvinium l. de Rebus Lateran. laudatum Carolo du Fresne in Glossar. Dominicus Macer Officium hoc in Ecclesia Romana, non nisi Cardinalibus conferri solere et antiquitus Archicancellario Imperii adnexum fuisse, ait, qui proin Archicancellarins Imperii pro Italia et Apostolicae Sedis Bibliothecarius fuerit dictus. Addit Frater, circa A. C. 1113. in Bulla Paschalis II. pro Episcopatus Arausionensis erectione, subscripsisie Paschalem per manum Iohannis S. R. E. Diaconi, Cardinalis ac Bibliothecarii. Vide utrum que in Hierolexico. In Ecclesiis porro Cathedralibus, Bibliothecarii dicebantur, quibus librorum Ecclesiasticorum cura erat commissa. Atque ii Literas et Diplomata Episcopi describebant, quod postmodum, Bibliothecarii abolitâ appellatione, Cancellariorum fuit munus. Vide Mich. Monachum in Sunctuario Capuano p. 579. apud eundem Car. du Fresne, et infra aliquid voce Theatrapus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Bibliothecarius — ist der Familienname folgender Personen: Anastasius III. (Gegenpapst) (Anastasius Bibliothecarius; † 879), als Anastasius III. im Jahre 855 kurze Zeit Gegenpapst Petrus Diaconus (auch: Bibliothecarius; * nach 1100, † 1158), Bibliothekar des… …   Deutsch Wikipedia

  • BIBLIOTHECARIUS Gulielmus — vide Guilielmus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Anastasius Bibliothecarius — († 879), als Anastasius III. im Jahre 855 kurze Zeit Gegenpapst, war ein Geistlicher und Kirchenschriftsteller des 9. Jahrhunderts. Sein Name bedeutet: der Auferstandene (griech.) Anastasius wurde durch Papst Leo IV. zum Kardinalpriester von St.… …   Deutsch Wikipedia

  • Anastasius Bibliothecarius — • Librarian of the Roman Church (810 879) Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Anastasius Bibliothecarius     Anastasius Bibliothecarius      …   Catholic encyclopedia

  • Anastasius Bibliothecarius — (c. 810 c. 878) was a librarian and supposed antipope of the Roman Catholic Church. Family and education He was a nephew of Bishop Arsenius of Orte, who executed important commissions as Papal legate. Anastasius learned the Greek language from… …   Wikipedia

  • Anastasius (Gegenpapst) — Anastasius Bibliothecarius († 879), als Anastasius III. im Jahre 855 kurze Zeit Gegenpapst, war ein Geistlicher und Kirchenschriftsteller des 9. Jahrhunderts. Sein Name bedeutet: der Auferstandene (griech.) Anastasius wurde durch Papst Leo IV.… …   Deutsch Wikipedia

  • Anastasius III. (Gegenpapst) — Anastasius Bibliothecarius († 879), als Anastasius III. im Jahre 855 kurze Zeit Gegenpapst, war ein Geistlicher und Kirchenhistoriker des 9. Jahrhunderts. Sein Name bedeutet: der Auferstandene (griech.) Anastasius wurde durch Papst Leo IV. zum… …   Deutsch Wikipedia

  • bibliothécaire — [ biblijɔtekɛr ] n. • 1546; lat. bibliothecarius ♦ Personne responsable d une bibliothèque. ⇒ archiviste, chartiste, conservateur. Le bibliothécaire de l Institut. Une bibliothécaire documentaliste. ● bibliothécaire nom (latin bibliothecarius)… …   Encyclopédie Universelle

  • АНАСТАСИЙ БИБЛИОТЕКАРЬ — [лат. Anastasius Bibliothecarius] (до 817, Рим между 877 и 879, там же), антипапа (авг. сент. 855), церк. и политический деятель, историк и переводчик. Племянник Арсения, епископа Орте, А. Б. уже в молодости прославился блестящим знанием греч.… …   Православная энциклопедия

  • Biblioteca Vaticana — Biblioteca Vaticana: Bücherschrank Die Vatikanische Apostolische Bibliothek ist die Bibliothek des Heiligen Stuhles und befindet sich in der Vatikanstadt im Stadtgebiet von Rom. Ihre Bestände zählen heute zu den wertvollsten der Welt, unter… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”